Bản Latinh

0

 DECRETUM FORMALE ERECTIONIS

Congregationis Religiosae Sororum Dominicanarum Vietnamiensium

Sanctae Catharinae Senensis.

Nos, Dr. D. Petrus Maria PHAM NGOC CHI divina miseratione et Sanctae Sedis Apostolicae gratia, Episcopus Sozopolitanus et Vicarius Apostolicus de Bui Chu in Vietnamiensi regno (Indosina).

Cum necessitatibus spiritualibus huius praeclari Vicariatus de Bui Chu toto animo succurrere debeamus debitoresque fidelibus et infidelibus in eodem degentibus simus, iam inde ab officii Nostri initio statuimus nihis prorsus omittere, quoad fieri possit, quod sive ad pleniorem educationem religiosam et civilem catholicorum obtinendam, sive ad gentium conversioni providendum, opus fuerit. Quantum in hunc finem conferant in Ecclesia Catholica Familiae Religiosae neminem latet. Quaproter, anno nuper elapso, vota et statuta Primi Concilii Plenarii indosinensis in Hanoi anno 1934 celebrati (aa 105-108) exsequi cupientes, ex Communitatibus Tertiariarum Dominicanarum, iam inde ab exordio huius Missionis hac in regione tunquinensi erectis et sine votis religionis in communi viventium. Congregationem Religiosam efformari curavimus, obtenta prius licentia S.Sedis, cui etiam novae Congregationis Constitutiones, iuxta can. 402 et Normas a S. Cong de Prop. Fide datas, misimus inspiciendas.

Sorores etenim praefatae Congregationis, cui nomen est “CONGREGATIO SORORUM DOMINICANARUM VIETNAMIESIUM Stae. CATHARINAE SENENSIS”, praeter finem generalem propriam cuiusque sanctificationem assequendi, specialem sibi proponunt finem christianam iuventutem instituendi sive in scholis paroecialibus sive in collegiis puellarum inxta normam ss. canonum et peculiarium Congregationis Constitutionum.

Per Litteras autem Eminentissimi Domini Praefecti S. Cong. De Prop. Fide. Petri Card. Fumasoni Biondi diei 21 martii 1951, Nobis tributa est facultas petita, erigendi nempe novam Congregationem Sororum Dominicanarum Vietnamiensium ex supradictis Communitatibus Tertiariarum simulque et textum Constituonum novae Congregationis iuris dioecesani approbandi.

Re igitur mature perpensa, vi facultatis specialis Nobis a S. Sede benigne concessae, auctoritate officii Nostri, tenore praesentis Decreti erigimus Congregationem Religiosam, iuris dioecesani « SORORUM DOMINICANARUM VIETNAMIENSIUM Stae. CATHARINAE SENENSIS », ita ut in posterum omnes et singulae Domus Tertiariarum Dominicanarum hucusque in communi viventium in hoc Nostro Vicariatu de Bui Chu existentes unum constituant corpus unicamque efforment Congregationem Religiosam votorum simplicium cum Domo principe in Bui Chu civitate, sub regimine unius Moderatricis Generalis quamprimum eligenda ad normam Constitutionum Congregationis et sub iurisdictione Ordinarii loci ad normam ss. Canonum.

Hocce item Decreto eademque auctoritale praefatae Congregationis Constitutiones, latino exaratas idiomate, uti continentur in exemplari legitime emendato et in Tabulario Curiae asservato, approbamus et confirmamus. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

In quorum fidem praesentes Litteras, sigillo Nostro munitas, manu propia subsignamus.

Datum in Bui Chu in festo Stae Catharinae Senensis, die 30 Aprilis an. Dom. 1951.

+ P. M. Pham Ngoc Chi

Vic. Ap.

Comments are closed.